Evangelium Secundum Lucam*

Caput 5: Versus 37

Vinum.Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur.In utres.BEDA.Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus praeceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur.Aliter: animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum, praecepta Evangelii, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat, cum quibus Galatae praecepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem praeceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur:Et nemo,quia Judaeis veteris vitae salivis imbutis novae gratiae praecepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.
(* Traductions européennes)